- GALLINAGO
- GALLINAGOHebr. Kore, 1. Sam. c. 26. v. 20. et Ierem. c. 17. v. 11. a nomine Kora, quod palum acutum notat, e quo fiunt sepes, Graecis οκολόπαξ, Plin. et Mart. l. 13. Epigr. 76. cuius epigraphe rusticula et rustica perdix, Germanis sneppa, et Gallis becassa, a magnitudine rostri, unde Hebraeum et Graecum nomen eidem inditum: avis est columba minor, edulis; imo in delitiis, longo rostro, vocem in guttute reciprocans, breves habens pedes, dorsum varium, pluviae praenuntia, ac proin apud Arabes boni omnis esse credita, in Arabia, Aegyptoque inprimis frequens. In montanis degere amat, teste Bellonio, qui in Alpibus et Pyrenaeis, ac in celsissimis Helvetiae, Sabaudiae atque Arverniae montibus, aestate versari scribir. Unde Saulem se velut avem Kore in montibus persequi, queritur David d. l. etc. Vide Bochart. Hieroz. parte post. l. 1. c. 12. et plura infra in voce Rusticula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.